- CYMBALUM
- CYMBALUMinter Cybeles inventa, in cuius sacris Archigallus primus cymbala praelata pulsabat, ex aere fuit. Iuvenalis, Sat. 9. v. 62.Cymbala pulsantis legetus fiet amici.In quae verba vetus Scholiastes, Archigalli, inquit, cymbala percutientis. Ita Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 277.Vel si saera placent, habeas pro Marte Cybellen;Rauca Celaeneos ad tympana disce furores:Cymbala ferre licet, pectusque illidere pinu,Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris.Ubi Cymbala ferre, recte dictum, ad officium archigalli designandum, inquit Dempsterus: Inde et quoscumque effeminatos, tympana vel cymbala gestare dicebant Veteres. Plautus, Truculentô Sc. Ite. v. 49.Moechum malatum, cincinnatum, umbraticolam, tympanotribamAmas?Et quia Cymbala usitata in cybeles sacris, hinc et poculis usi sunt sacerdotes eius, cymbalum referentibus, parva autem erant, et cava, sine sundo ac autibus, proinde mollia ac parum viris convenientia: ut locus sit datus Demostheniconvicium faciendi Mipiae, quod eis parum castrensibus biberer, Dorotheô auctore apud Athenaeum, l. 11. Dicebantur etiam Clemmanteres, quod Graeci κλέμμυδα vocant formam operimenti testudinis. Plin. l. 33. c. 11. Mox additum argentum in angulis, lineasque per commissuras; tympana vero se iuvene appellata Stateras, et lances, quas antiqui Magidas appellaverant, Plautus,--- --- --- --- Insum etiamPauxillum argenti, levibus tensum tympanis,Limari.In orgiis porto Bacchi Cymbalorum tympanorumque usum fuisse, ut et buxi, notat ex poetis, supra laudatus Th. Dempstetus, Paralipom. ad Ioh. Rosini Antiqq. l. 2. c. 4. quem si lubet, vide. Eleganter autem ca discribit Rhabanus Maurus ex Antiquis, Comm. in librum Iudith, Cymbala sunt parvissimae phialae permixtis metallis compositae, ventricula sua in lateribus habentes, quae artificiosa modulatione collisae acutissimum sonum delectabili consonantiâ vestituunt. Illis ἀλαλαγμὸν Apostolus, 1 Corinth. c. 13. v. 1. tinnitum Catullus, Virgilius. Ovidius, Alii; sed flictum dat Aufonius, unde colligas nequaquam lenem eorum fuisse sonum, neque quem Cymbala nostra hodie habent, quem tinnitum dixeris, ahenis pulsatis ab eo datum potius. Ep. 25. v. 16. 20.Dindyma Gargarico respondent contica luco.Cymbala dant fliclu sonitum --- ---Et paulo post, v. 22.Nec Dodonaei cessat tinnitus abeni,In numerum quotiens radiis ferientibus ictaeRespondent dociles, moderatô verbere, pelves.Fuêre vero eius figurae, qui cotyledonis folia, Latini umbilicum Veneris vocant. Coxendicibus assimilat Plinius, l. 25. c. ult. acetabulis Isidorus, Origin. l. 3. c. 21. Ambabusque manibus terant enim utrinque manubriata, in extima concavitate, apprehensa et complosa concussaque sonum edebapt. Inde Cymbalistriae, quas saepius Romae in scalpturis Bacchanalium sacrorum occurrere, notat Laut. Pignorius, Commentar. de Servis, ubi veterum Cymbalorum formam aeri incisam exhibet. Atque haec de Cymbalis, in Sacris Ethnicorum, usurpatis. Sed et in veri Dei cultu, qualisin V. T. vigebat, Cymbala adhibita, legimus Psalm. ult. Landate eum Cymbalis sonoris: de quibus adi Cocceium, Commentar. ad. l. In Historta Vezeliac. l. 4. Cymbalum refectorii, campana est. quâ Monachi cientur ad sese reficiendos. Ad Ecclesiam quoque Cymbalô Monachos accitos, colligitur ex Vita Telliai Episcopi Landav. c. 2. Sed et Cymbalum pulsatum ad mortuos indicat Gregorius M. Dial. l. 1. c. 9. In Choro quin eriam Cymbalum flatuit Beletus, de Div. offic. c. 86. apud Car. du Fresne, Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.